octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta
et uno annis regnavit in Hierusalem
fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit
in viis David patris sui non declinavit neque ad dexteram neque
ad sinistram
octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer coepit
quaerere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam
coeperat mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis
simulacrisque et sculptilibus
destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra quae
superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia
succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis
immolare consueverant fragmenta dispersit
ossa praeterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum
mundavitque Iudam et Hierusalem
sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Symeon usque
Nepthalim cuncta subvertit
cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia
contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de
universa terra Israhel reversus est Hierusalem
igitur anno octavodecimo regni sui mundata iam terra et
templo Domini misit Saphan filium Eseliae et Maasiam principem
civitatis et Ioha filium Ioachaz a commentariis ut instaurarent
domum Domini Dei sui
qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo
pecuniam quae inlata fuerat in domum Domini et quam
congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et
universis reliquiis Israhel ab omni quoque Iuda et Beniamin et
habitatoribus Hierusalem
tradiderunt in manibus eorum qui praeerant operariis in
domo Domini ut instaurarent templum et infirma quaeque
sarcirent
at illi dederunt eam artificibus et cementariis ut emerent
lapides de lapidicinis et ligna ad commissuras aedificii et ad
contignationem domorum quas destruxerant reges Iuda
qui fideliter cuncta faciebant erant autem praepositi
operantium Iaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et
Mosollam de filiis Caath qui urguebant opus omnes Levitae
scientes organis canere
super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant
scribae et magistri de Levitis ianitores
cumque efferrent pecuniam quae inlata fuerat in templum
Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum
Mosi
et ait ad Saphan scribam librum legis inveni in domo
Domini et tradidit ei
at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens
omnia quae dedisti in manu servorum tuorum ecce conplentur
argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt
datumque est praefectis artificum et diversa opera fabricantium
praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum quem
cum rege praesente recitasset
audissetque ille verba legis scidit vestimenta sua
et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et Abdon filio
Micha Saphan quoque scribae et Asaiae servo regis dicens
ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israhel et
Iuda super universis sermonibus libri istius qui reppertus est
magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non
custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae
scripta sunt in isto volumine
abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant
ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra
custodis vestium quae habitabat Hierusalem in secunda et locuti
sunt ei verba quae supra narravimus
at illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel
dicite viro qui misit vos ad me
haec dicit Dominus ecce ego inducam mala super locum istum
et super habitatores eius cunctaque maledicta quae scripta sunt
in libro hoc quem legerunt coram rege Iuda
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut
me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum
idcirco stillavit furor meus super locum istum et non
extinguetur
ad regem autem Iuda qui misit vos pro Domino deprecando
sic loquimini haec dicit Dominus Deus Israhel quoniam audisti
verba voluminis
atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu
Dei super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores
Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et
flevisti coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus
iam enim colligam te ad patres tuos et infereris in
sepulchrum tuum in pace nec videbunt oculi tui omne malum quod
ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius
rettulerunt itaque regi cuncta quae dixerat
at ille convocatis universis maioribus natu Iuda et
Hierusalem
ascendit domum Domini unaque omnes viri Iuda et
habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitae et cunctus populus
a minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini
legit rex omnia verba voluminis
et stans in tribunali suo percussit foedus coram Domino ut
ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et
iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua
faceretque quae scripta sunt in volumine illo quem legerat
adiuravit quoque super hoc omnes qui repperti fuerant in
Hierusalem et Beniamin et fecerunt habitatores Hierusalem iuxta
pactum Domini Dei patrum suorum
abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis
regionibus filiorum Israhel et fecit omnes qui residui erant in
Israhel servire Domino Deo suo cunctis diebus eius non
recesserunt a Domino Deo patrum suorum